- FELICITER
- FELICITERsollennis fuit apud romanos acclamationis formula, quâ maxime quidem ad Duces, et Impp. sed tamen nonnumquam ad alios quosvis, quibus bene vellenr, utebantur. Suet. Domit. c. 13. Acclamari etiam in Amphitheatro epulari die liebenter audivit. Domino et Dominae feliciter. Guntherus de Romanis, Fridericum Aenobarbum excipientibus l. 4. Ligur.Omnibus egregie laetis totaque catervâAcclamante viro faustum, Feliciter, omen.Similiter de Demetrio Phalereo, qui Athenas occupaverat, Phaedr. l. 5. fab. I. v. 3.Ut mos est vulgi, passim, et certatim ruunt,Feliciter subclamant ipsi Principes.In nuptiarum sollennitate inptimis usitata. Unde Iuv. l. I. Sat. 2. v. 119.Signatae tabulae dictum Feliciter ingens,Cena sedet.Et quod de Domitiano supra diximus, in reducta post divortium uxore, acclamatum fuit. Thom. tamen Dempster. vocem hanc non in nuptiis, sed in sponsalibus fuisse sollennem contendit, probatqueve ex modo laudaro Iuv. Ubi ait, recte Feliciter: Talis enim erat acclamatio faustior, quâ bona quaeque, auspicatiorem imprimis contractus initi eventum precabantur, Paral. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Eandem vocem soliti sunt Vett. in fine librorum adscribere, significare volentes, ad finem perventum esse. Hieronymus ad Marcellam, Solemus completis opusculis, ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere, explicit, aut Feliciter, aut aliquid eiusmodi. Completo sc. libro, vocem hand subiciebant Vett. ac statim scriptionem continuabant; quo modo saepe antiquis in membranis invenias diversos libros, interdum etiam auctorem diversorum opera, sine ullo spatio continuata, istiusmodi saltem distinctione interpositâ. Librarii vero vocem illam modo appingere consuevêre, fini prioris libri, modo sequentis initio. Sic apud Historiae Aug. Scriptores, Divus Claudius. Feliciter. Antoninus Pius. Feliciter etc. Vide Cl. Salmas. ad Trebell Pollion. in Claud. Lamprid. item in Commodo l. 6. §. 4. Cod. Theodos. de Colat. Vonor. et supra in voce Explicit uti de eadem voce, ut et vocibus Felicia et Felicissima, in Impp. nummis saepe occurrentbus, infra ubi de Votivis nummis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.